monumenta.ch > Hieronymus > csg46.88 > sectio 8 > 27 > 46 > sectio 31 > csg48.204 > 12 > sectio > csg7.89 > Matthaeus, 2 > Ioannes, 15 > 13 > sectio 11 > sectio 3 > Ioannes, 15 > sectio 10 > sectio 25 > sectio 1 > 11 > bsbClm6224.475 > 4 > sectio 1 > 12 > sectio 36 > sectio 16 > bnf10439.195 r > 28 > 42 > sectio 23 > bsbClm6224.183 > 49 > sectio 17 > bsbClm6224.475 > uwbM.p.th.q.1a.130 > sectio > 4 > bsbClm6224.4 > 18 > sectio 20 > 33 > sectio 22 > 13 > sectio 18 > bsbClm6224.178 > XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 507|611) > sectio 1 > XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX. (a. 507/511) > sectio 28 > bsbClm6224.177 > 10 > bnf10439.190 v > sectio > 32 > 15 > sectio 22 > sectio 15 > sectio > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, VII. Fides exposita in Sirmio cum capitulis subiectis. <<<     >>> IX. De Osio Hispano.

Cassiodorus, 5, CAPUT VIII. Alia fides exposita Sirmii Latine, quam nos ex Graeco transtulimus; et de disputatione Photini.

1 Quoniam de fide quemdam placuit fieri tractatum, omnia caute quaesita sunt et exposita Sirmii sub praesentia Valentis, et Ursacii, atque Germani, et caeterorum. Constat unum Deum esse Patrem omnipotentem, sicut etiam in omni orbe terrarum annuntiatur. Et unum unigenitum Filium eius Iesum Christum Dominum et Deum, Salvatoremque nostrum ex eo ante saecula genitum; duos autem Deos non oportere dici, quoniam et ipse Dominus ait: Ibo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum [Ioan. XX, 17]. Propterea et omnium Deus est, sicuti etiam Apostolus docuit: Iudaeorum Deus non solum, nonne et Graecorum et gentilium? Utique. Quoniam circumcisio ex fide, et praeputium per fidem [Rom. III, 29, 30]; et caetera quidem omnia consonant, et nulla remanere videtur discordia.
2 Quia vero multos movet sermo Latinus substantiae, quae Graeca lingua dicitur οὐσία, ut scrupulosissime cognoscatur ὁμοούσιον, hoc est eiusdem substantiae, aut ὁμοιούσιον, id est similis substantiae, non oportet horum sermonum quamdam omnino fieri mentionem, neque de his exponi apud Ecclesiam: propter hanc causam ac rationem, quia in sanctis Scripturis nihil tale conscriptum est, et quoniam haec ultra humanam scientiam et intellectum sunt, et quia nullus potest generationem Filii narrare, sicut scriptum est: Generationem eius quis enarrabit [Isai. LIII, 8]? Hoc enim sciendum, solum Patrem nosse quemadmodum Filium generavit, et rursus Filium, quomodo ipse de Patre sit genitus.
3 Nulli vero dubium est maiorem esse Patrem honore, et dignitate, atque divinitate, et ipso nomine paterno esse potiorem, testificante Filio ipso: Qui me, inquit, misit Pater, maior me est [Ioan. XIV, 28]. Et hoc esse catholicum nullus ignorat, duas personas esse Patris et Filii; et Patrem quidem maiorem, Filium vero subiectum cum omnibus quae ei Pater subiecit eius; Patrem vero initium non habere, et invisibilem, et immortalem, et impassibilem esse; Filium vero natum ex Patre, Deum ex Deo, lumen ex lumine, et huius nativitatem, sicuti praedictum est, nullum nosse, nisi solum Patrem. Ipsum vero Filium Dominum et Deum nostrum, carnem seu corpus, hoc est hominem assumpsisse, sicut et angelus annuntiavit, et omnes Scripturae docent, et maxime ipse Apostolus doctor gentium: hominem assumpsit Christus ex Maria Virgine, per quem passus est.
4 Apex autem totius fidei et firmamentum est, ut Trinitas servetur semper, sicut in Evangelio legimus: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Integer autem atque perfectus est numerus Trinitatis. Paracletus vero Spiritus sanctus per Filium missus, venit secundum promissionem, ut apostolos et omnes credentes sanctificaret.
5 His igitur explanationibus, etiam post damnationem, Photinum consentire et subscribere suadebant, promittentes ei reddere episcopatum, si per poenitentiam anathematizaret dogma quod ipse compererat, et in eorum sententia consonaret. Ille vero eorum quidem propositum non suscepit; sed provocavit eos ad disputandum. Quapropter definito die imperatoris voluntate convenerunt praesentes episcopi et senatorum non pauci, quos praeceperat adesse disputationi princeps. Inter quos restitit Photino Sabinus, Ecclesiae tunc Ancyrae praesul, exceptoribus voces eorum conscribentibus. Magnaque certamina sermonum inter utramque partem facta noscuntur, victusque Photinus damnatus est.
6 Et in fuga consistens, de caetero libros utraque lingua conficiebat, quoniam neque Latino sermone videbatur ignarus. Scripsit quoque contra omnes haereses, proprium studens dogma firmare. Et de Photino quidem haec dicta sufficiant. Sciendum tamen quoniam Sirmio convenientes episcopi, poenitentia ducti sunt in expositione fidei Latina lingua prolatae.
7 Post editionem namque sibi eam contrariam iudicabant. Quam studuerunt ab episcopis qui eam iam subscripserant reddi, quoniam celabatur [ms. Santheod., celebrabatur] a plurimis. Imperator autem edictis quaeri praecepit editionem ipsam, supplicium minatus si quis eam celasse comperiretur. Sed neque terror destruere potuit quod semel fuerat institutum, eo quod apud multos haberetur.
8 Et de his quidem ista dixisse sufficiat. [SOCRATES. lib. II, cap. 25, edit. Christ.]
Cassiodorus HOME

bav823.162 bav824.121 bnf1603.80

Cassiodorus, Historia Eccl., 5, VII. Fides exposita in Sirmio cum capitulis subiectis. <<<     >>> IX. De Osio Hispano.
monumenta.ch > Hieronymus > csg46.88 > sectio 8 > 27 > 46 > sectio 31 > csg48.204 > 12 > sectio > csg7.89 > Matthaeus, 2 > Ioannes, 15 > 13 > sectio 11 > sectio 3 > Ioannes, 15 > sectio 10 > sectio 25 > sectio 1 > 11 > bsbClm6224.475 > 4 > sectio 1 > 12 > sectio 36 > sectio 16 > bnf10439.195 r > 28 > 42 > sectio 23 > bsbClm6224.183 > 49 > sectio 17 > bsbClm6224.475 > uwbM.p.th.q.1a.130 > sectio > 4 > bsbClm6224.4 > 18 > sectio 20 > 33 > sectio 22 > 13 > sectio 18 > bsbClm6224.178 > XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a. 507|611) > sectio 1 > XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX. (a. 507/511) > sectio 28 > bsbClm6224.177 > 10 > bnf10439.190 v > sectio > 32 > 15 > sectio 22 > sectio 15 > sectio > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik